- UNDULATA Vestis
- UNDULATA Vestismemoratur Plinio, l. 8. c. 48. Undulata vestis prima e lautissimis fuit, inde Sororiculata defluxit. Togasrasas Phrygianasque D. Augusti novissimis temporibus coepisse, scribit Fenestella. Crebrae papaveratae antiquiorem habent originem, iam sub Lucilio Poetae in Torquate notatae. Idem paulo ante, Lanam, inquit, cum colo et fuso Tanaquilis, in Templo Sangi durâsse, prodente se, auctor est M. Varro, factamque ab ea Togam Regiam Undulatam in aede Fortunae, quâ Servius Tullus fuerat usus. Nonius quoque, Undulatum nove positum, purum. Item Varro de Vita Pop. Rom. Et a quibusdam dicitur esse Virginis Fortunae, ab eo, quod duabus Undulatis Togis est opertum, perinde ut olim nostri Reges undulatas et praetextas Togas soliti sint habere. Ubi Nonius videtur Undulatam opponere Praetextae. Sed maiorum Gentium Critici ineptiae Nonium accusant, ipsique existimant, Undulatas vestes dictas, quarum textura undas imitaretur, quae Plauto, Epidicô, Actu 2. sc. 2. v. 49. Cumatilis dicta; quod in lana texenda an fieri possit, ipsi viderint. Certe vestes Undulatae, quales hodie in usu sunt, quâ ratione fiant, etiam rudes intelligunt. Cum praeterea Togae essent albae, quis undarum speciem colorum ac liciorum varietate expressam arbitretur? Et licet tali Togâ usus dicatur Rex Servius, ideoque picta fuisse undulatim dici possit, tamen communes huiusmodi vestes fuisse, verba Plinii indicant; cum ait, vestem undulatam primam fuisse e lautissimis, i. e. quâ et alii, praeter Reges, lauti homines uterentur, quibus nullum ius pictarum fuit, nisi in triumpho. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. Part. 1. l. 2. c. 11. qui proin circa hanc vocem haeret, cum Togam illam Undulatam albam fuisse constet, neque artificium, quô nunc vestes aquâ respersae ac praelo subiectae undarum speciem exprimunt, Veteribus notum fuisse, certum sit. Interim et Ovidius Undulatas vestes describit, cum ait, l. 3. Artis, v. 177.Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis,Crediderim Nymphas hâc ego veste tegi.Sed de huiusmodi veste diximus aliquid, in voce Vitrum. Vide iterum Ferrarium, Part. 1. l. 3. c. 20. ubi varia muliebrium Vestimentorum nomina, Plauto Epidicô, Act. 2. Sc. 2. memorata, exponit. Ab eadem origine undaizare vel undeiare, est infantem moribundum, non adhibitis omnibus Baptismi ceremoniis, lustrali aquâ perfundere, Gall. Ondoier. Vide Petrum Episcopum, Clarom. ad Mauritium Episcop. Paris. in Epistolis Stephani Episcopi Tornacens.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.